Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 96

Precedente Successiva

absque motu movetur velocissime a fine usque ad finem; omniaque
operatur sicut princeps agens, omniaque agentia ipsius sunt instrumenta;
errores vero instrumentorum sunt, non illius: At resultant in
laudem illius. Igitur ipse Deus, qui est Prima Potentia, Prima Sapientia,
Primus Amor, largitus est rebus omnibus potentiam vivendi,
et sapientiam, et amorem, quantum sufficit conservationi ipsarum,
in tanto tempore necessariae, quantum determinavit eius mens
pro rerum regimine in toto Ente, nec praeteriri potest. Calor ergo
potest, sentit, amat esse; ita et res omnis; cupitque aeternari sicut
Deus, et Deo res nulla moritur, sed solummodo mutatur, sed altera
alteri videtur mortua; et vere mortua est illi: sicut ignis videtur malus
frigori, et vere est illi malus, sed Deo omnia bona sunt. Ergo
quando calor occlusus intra crassitudines exhalare non potest, deficiente
illi potentia, deficit etiam sapientia: (Nam hae primalitates, potentia,
sapientia et amor mutuo et simul se consequuntur, ut in Metaph.declaravi.) Ergo obliviscitur esse coelum, fitque unum cum materia,
illamque organizat vivendi gratia: totque mirifica fabricatur instrumenta
ad vitam compositam conferentia, rectus a prima sapientia
tam suaviter, et ita potest operari, sicut potest et quantum potest scire.
Necessitas et fatum cogit ipsum ad opificium construendum,
quod resultat in harmoniam totius. Primaque causa opifex, cuilibet
praeest actui illius: quapropter non indiget plantae natura, nec rei
cuiuspiam, inire consilium, sed virtus, quam illa sapientia prima largitur
in omni actu sufficit illi ad perficiendum ipsum, et hic est instinctus
divinus, de quo loquuti sunt, quos in primo libro

reprobavimus;
qui non fit ignoranter, sicut illi putant, sed cum sensu et consensu.
Quoniam opifex natura omnis amat esse, idcirco Deum amat primum
esse, ex quo omne pendet esse, et bonum videtur opifici ita
operari et constituere. At Deus est primum bonum, per quod omne
aliud bonum apparet bonum. Itaque incipit elaborare, et in tenebris
sua opera fabricare secundum primae causae influxum, in illa modificatum,
et in regenda deinde planta aliove opificio regitur a potentia,
Sapientia, Amore, Ente uno, et primo a quo omnia derivantur. Omnisque
actus rei omnis a primo actu originem ducit. Quapropter sapienter
Divus Hieronymus ( in Ep.) Deo adscribit compositionem
hominis in utero, et mulier Maccabaea ( 2. Mac. ) dixit, se nescire homines
fabricare, nec quomodo in suo ventre apparuerunt, loquendo
ad filios. Nam revera causae universali et principali convenit maiori
certitudine effectus, quam particulari, ergo quando calor amplificatur,
lapis crescit, arbor armatur, sunt actus omnes secundorum
Entium, tanquam primae causae instrumentorum, quorum est modificatio,
et contractio virtutis primae immensae ac amplissimae. Quando
autem errant, permissio est ipsius causae primae, non autem actio:

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche